Post hoc erat festus dies Judaeorum. Non determinatur quis, sed potest intelligi festum Novorum, id est Pentecostes, quia praedictum est jam de Pascha, quo decollatus est Joannes. Sequitur vero de Scenopegia, post de Encaeniis. Ascendit autem Jesus ad diem festum. Erat autem Jerosolymis probatica piscina, cognominata Hebraice Bethsaida, quinque porticus habens, in quibus jacebat multitudo languentium, exspectantium aquae motum; angelus enim descendebat in eam quandoque, et movebatur aqua, et qui primus post aquae motum descendebat in eam, sanus fiebat a quacunque detineretur infirmitate. Probaton Graece, Latine ovis. Sic ergo dicta erat, quia in ea Nathinnaei hostias lavabant. Solet autem collecta aqua pisces non habens, piscina dici, quasi per contrarium. De hac motione, incertum est quando coeperit. Quod autem incertum esset, quando moveri debebat, inde perpenditur, quod languidi semper erant ibi, qui ad certam horam convenirent tantum si sciretur. Traditur a quibusdam quod regina Saba vidit in spiritu in domo saltus, quae Nethota dicebatur, lignum Dominicae crucis, et nuntiavit Salomoni cum jam recessisset ab eo, quod in eo moreretur quidam, pro quo occiso perirent Judaei, et perderent locum et gentem. Quod timens Salomon, defodit illud in terra, ubi post facta est piscina. Appropinquante autem tempore passionis Christi, superenatavit, quasi praenuntians Christum, et exinde coepit motio praedicta. Sed hoc non est authenticum. Cum autem sanasset ibi Jesus hominem habentem triginta et octo annos in infirmitate sua, praecepit ei, ut tolleret grabatum suum, et ibat ferens illud. Grabatum est lectus pauperum, ubi tantum capiti aliquid substratum est, dictum a graba Graeco, quod est caput. Erat autem Sabbatum. Dicebant ergo Judaei: Non licet tibi, tollere grabatum tuum. Qui respondit: Qui me sanavit, dixit ut irem et tollerem illud. Cumque quaesissent quis est ille? Respondit: Nescio. Post invenit eum Jesus in templo, et dixit ei: Sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius tibi contingat. Tunc homo nuntiavit Judaeis, quod Jesus eum sanaverat.